Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский Страница 85

Тут можно читать бесплатно Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский. Жанр: Религия и духовность / Религия, год -. Так же Вы можете читать полную версию (весь текст) онлайн без регистрации и SMS на сайте Knigogid (Книгогид) или прочесть краткое содержание, предисловие (аннотацию), описание и ознакомиться с отзывами (комментариями) о произведении.

Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский читать онлайн бесплатно

Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский - читать книгу онлайн бесплатно, автор Иван Попов

233

Cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit (De Tr. X, 20). (Anima) quae utique numquam abhomine gignentium originibus praebetur (ib., X, 22).

234

Si quotidie animarum origines et corporum figurationes occulta et incognita nobis divinae virtutis molitione procedunt (In Ps. 91, 3). Igitur quotidie Christus operatus: et, ut arbitror, animarum initia, configurationes corporum, profectus et incrementum viventium opus ejus ostendunt (In Fs. 91, 4).

235

Quia veluti insitum impressumque omnibus sit, divinam inesse nobis animarum originem opinari, cum non exiguam coelestis, in se generis cognationem mens ipsa cognoscat (In Ps. 62 3).

236

Ea enim natura corporum est, ut ex consortio animae in sensum quemdam animae sentientis animata, non sit hebes inanimisque materies: sed et attacta sentiat, et compuncta doleat… Et si quando accedente vitio pars aliqua corrupta membrorum, sensum vivae carnis amiserit; ea cum vel desecabitur vel uretur, dolorem quisquis esse potuisset, non manente in ea animae permixtione, non sentiet. Aut cum gravis necessitas recidendi corporis manet, modicato potu consopitur vigor animae, et in emortuam sensus sui oblivionem mens succis violentioribus occupata conticitur (De Tr. X, 14).

237

Proprium enim intelligentia humanae rationis officium est: et idcirco nobis natura animae spiritalis inserta est, ut per eam ad intelligentiae sensum, qui solus rationis est particeps, <нрзб> (In Fs. 52, 7).

238

Incorporale est. quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur, fit enim ad imaginem Dei. Non Dei imago, quia imago Dei est primogenitus omnis creaturae: sed ad imaginem Dei, id est, secundum imaginis et similitudinis speciem. Divinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem Dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis Dei est, et similitudinis institutum (In Ps. 118, 10, 7).

239

Ergo ad imaginem Dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, movers, citus, incorporeus, subtilis, aeternus. Quantum in se est, speciem naturae principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumvolat, et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in coelos evolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam ut non sit aboletur (natura quidem Dei in his omnibus est), neque ut alibi adsit, decedit aliunde. Sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui facta est, dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil grave, nihil caducum (In Ps. 1.29, 6).

240

Numquid aliquid corporale induimus, cum in agnitionem renovamur? Nihil, ut opinor. Induimus autem agnitionem Dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, etbonitatis mores. Haec enim animae magis sunt indumenta, quam corporis, quae omnia Deo propria sunt. Haec, in agnitionem novi, induimus: ut in omni ministerio animae nostrae, simus secundum imaginem Creatoris, bonitatis et sanctitatis et charitatis agnitione perfecti (In Ps_ 129, 6).

241

Idcirco per hanc praeformatam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini cor­poris habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundatio­nem consequamur, post demutationem resurrectionis, terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura (In Ps. 118, 3, 4). "Adhaesit pavimento anima mea": et admonemur intelligere hic eum esse de animae et corporis societate conquestum. Et multa sunt, quae nos, ut hoc potius proba­bile existimemus admoneunt. Dixit enim Apostolus; "corpus humiliationis nostrae" (Philip. III, 21); dixit et propheta: "Humiliata est in pulvere anima mea" (Ps. XLIII, 25); dixit rursum; "Et in pulverem mortis deduxisti me" (Ps. XXI, 16). Igitur vel quis in terrae hujus solo commora­mur, vel quia ex terra instituti conformatique sumus, anima quae alterius originis est, terrae corporis adhaesisse creditur: maximum ipsa certamen suscipiens, ut se, etsi manens in eo, ab ejus societate divellat, ut tamquam peregrina incolatu ejus utatur (In Ps. 118, 4, 1). Sed quia meminit ex consortio ejus non nullam se labem contraxisse peccati; orat ut per verbum Dei, quamvis admixta terrenae mortalique naturae anima ejus sit, ipse tamen in vitam vitae coelestis animetur (In Ps. 118, 4, 2).

242

Quasi non et animae naturam vitia corporis, quibus oblectatur, inficiant; aut cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis affectum (In Ps. 62, 3).

243

Paulus beatus inhabitationem corporis sui congemiscit, per incolatum carnis peregrinari se a Deo conquerens (Rom. VII, 24). Quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum Deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolvi, et cum Christo esse (Phil. I, 22–23), et Eccleia astes ait: "Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc" (IV, 2): liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis hujus atque periculosae carnis exutam (In Ps. 119, 11).

244

(Sanctus ille) elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis: quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi, et appetendi atque agendi permissa libertas (Deut. XXX, 19). Et ob id uniuscujusque aut poena aut praemiis afficietur electic (In Ps. 118, 22, 4). Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat (De Tr. VII, 19).

245

Nam unicuique nostrum libertatem vitae sensusaue permisit, non necessitatem in alterutrum affigens, ut unumquemque ex naturabonum malumve esse lex cogeret, sed qui nos perbenevolentiam utendaebeatitudinis suae creasset, profectum nobis ad id per meritum vitae innocentis honestaeque constituit. Quid autem honoris haec praemiibonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse vis quaedam nobis conserta non sineret? Voluntati ergo permissabonitas est: ut praemium sibi voluntasbonitatis acquireret; et esset nobis aeternae hujusbcatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. Et quamquam nos ad voluntatembonitatis, id est adbene honesteque vivendum per spem promerendae et utendae suaebonitatis illiceret, poenam tamen devitatae et contemptaebonitatis adjecit: ut cum libertatem nobis voluntatis adbonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturae necessitas non haberet, libertatem ipsam quotidie propositus e contrario poenae terror argueret. Atque ita et per rationem aequi atque justi ad meritum praemii permissa libertas est, et perbonitatem Dei vis libertatis metu constitutionis artata est, utbene velle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet (In Ps. 2., 16).

246

Quomodo unum velle possunt, quibus scire non unum est; cum scientia, et ignoratio voluntatis unius impediant unitatem? Cum itaque scientiae inscientia adversa sit, unum velle adversa non possunt (De Tr. IX, 70).

247

Differt itaque natura et origo hominis abinstitutione, universae creationis: et proprie de со ante et tractatur et confirmatur, ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint jussa. Habet ergo primum hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari (In Ps. 118, 10, 4).

248

Non pepercerat autem primo illi de terrae limo Adam, quem de paradiso post culpam, ne lignum vitae attingens in aeternitatem poenae maneret, ejecit (In Ps. 68, 23). Jam non, sicut in Adam, donum ejus et statuta perturbabuntur: quia ille constitutae immortalitatisbeatudinem peccato transgresse legis amisit (In Ps. 1, 13). Nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est: "Terra es, et in terram ibis" (In Ps. 142, 11).

249

Et ne ad inanimena hanc terrae molem esset sermo referendus, universitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum subplurali numero monstratur cum dicitur: "Jubilate Deo omnis terra" (In Ps. 65, 4).

250

Non enim ea vita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est:abAdam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non vitam, sed mortem esse. Apostolus novit… In hac ergo vita sua Deum, qualis primum in homine est instituta, laudabit (In Ps. 145, 2).

251

Quisquis ergo in crimine primi parentis Adam exsulem se factum illius Sion recordabitur, in qua sine cupiditate, sine dolore, sine metu, sine crimine vita est, et traditum se saeculo con­fusionis hujus tamquam Babyloni, traditum corpori quod vitiorum et appelitionum et cupiditatum perturbatione confusum est; recte et ipse spiritaliter captuvus (est) (In Ps. 136, 5).

252

Anima nostra in requiem suam, ex qua per transgressionem primi parentis sui Adam ejecta est, reverente (In Ps. 146, 4).

253

Sunt enim multa saeculi scandala, quae prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. Taceo de naturis corporum, quae nos interim aut per infirmitatem, aut per incentiva vitiorum inperfectos esse compellunt. At vero morte victa, et aculeo ejus obtuso et cum facie ad faciem audiemus atque cernemus; tunc vere et vivemus, et mandata Dei servabimus (In Ps. 118, 3, 6).

254

Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis hujus posse concedi, quia labes carnis humanae per admixtam in se vitiorum consuetudinem adoleri penitus, nisi cum naturae demutatione, non possit (In Ps. 142, 13).

255

Cum enim voluntas nostra per Dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentiae opera contendat; et contra naturalis quaedam nos consuetudo vitiorum in ipsis illis, e quibus emergere nitimur, demoretur: vitae dolorem per infirmitatem destitutae voluntatis accipimus, secundum dictum prophetae; "Qui apponit scientiam, apponit dolorem" (Ecci. I, 18). Cum enim veritatis cognitio voluntatem nostram ad profectum consequendae utilitatis instiget, et naturae consuetudo voluntatem scientem se proficere oportere detineat; profectus scientiae, profectus doloris est; cum in tantum se per naturam doleat detineri in quantum naturam sibi per cognitionem intelligat relinquendam (In Ps. 126, 13).

256

Et ad haec quidem nos vitia, naturae nostrae propellit instinctus (In Ps. 1, 4).

257

Quos corporis infirmitas et conditio originis in peccatis detinet (In Ps. 134, 4).

258

Stultitiae atque impietatis extremae est, non intelligere se subDeo et ex Deo vivere, sed in his quae gerit et exspectat sua magis velle considere potestate; cum si quid illud in se sit, ex Deo sit (In Ps. 51, 20).

259

Misericordiae autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi vias, nonsecundum humanam gloriam, non secundum corporis, voluptates, sed secundum eloquium Dei. Si nihil impedimenti usquam occurreret, si adversantes sibi non undique adessent; suis ipse viribus in ea quae agere vellet confirmaretur sed ubi insidiae sunt, ubibellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis injustitia (In Ps. 118, 17 8).

260

Vigilandum ergo in oratione Dei est, et semper orandum: ut cum fatigari anima et affigi subrepentium illecebrarum aculeis coeperit, Deus semper oratus exaudiat, nosque abhis quae timemus eripiat (In. Ps. 63, 6).

261

Пророк молит отнять поношение, как и грехи его. Sed cum circumcidi a se orat, non tamquam de admisso perpetratratoque confessus est; sed quia id per infirmitatem carnis suae in se suspicatur habitare. Non enim ait, circumcide opprobrium quod in me est: sed ait: "Circumcide opprobrium meum quod suspicatus", suspicionem opprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens (In Ps. 118, 5, 16; сравн. 118, 19, 6).

262

Этим учением о двух моментах обожения тела Христа объясняется и различие выражений, в которых Иларий говорит о прославленном теле Христа. С одной стороны, он говорит о нем, как о теле видимом, хотя и прославленном сиянием Божества, и это относится к первому моменту прославления, следующего за крестною смертью и продолжающемуся до скончания века. С другой стороны, и гораздо чаще, он говорит о прославлении воспринятого тела в таких выражениях, которые можно понять не только в смысле исчезновения человеческого вида, но даже в смысле растворения в Божестве самой природы человека, однако эти выражения относятся к моменту окончательного обожения и, ввиду специальных оговорок Илария, не могут обозначать уничтожения человеческой природы.

263

Ad ultimum in homine passus, ut potestates dehonestaret; dum Deus secundum Scriptu­ras moriturus, et in his vincentis in se fiducia triumpharet dum importalis ipse, neque morte vinceudus, pro morientium aeternitate moreretur (De Tr. I. 13).

264

Ut homo factus ex virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admixtionis so­cietatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus exsisteret (De Tr. II, 24). Ipse autem, universitatis nostrae in se continens ex carnis assumptione naturam, erat quod nos sumus, noque amiserat esse quod manserat (Ib., XI, 16). Natus enim ex Virgine Dei filius... naturam in se universae carnis assumpsit, per quam effectus vera vitis, genus in se universae propaginis tenat (In. Ps. 51, 16). Universis enim, patet, ut consortes sint corporis Dei atque regni, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; naturam scilicet in se totius humane generis assumens (In. Ps. 51, 17).

Перейти на страницу:
Вы автор?
Жалоба
Все книги на сайте размещаются его пользователями. Приносим свои глубочайшие извинения, если Ваша книга была опубликована без Вашего на то согласия.
Напишите нам, и мы в срочном порядке примем меры.
Комментарии / Отзывы
    Ничего не найдено.