Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий - Петр из Дусбурга Страница 34
Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий - Петр из Дусбурга читать онлайн бесплатно
85. De prenosticacione hujus belli
Frater Hermannus, dictus Sarracenus, dum de castro Kunigsbergk cum aliis fraribus ad bellum Curonie predictum deberet procedere, beata virgo Maria apparens ei dixit: Hermanne, ego ad covivium filii mei te invito. Unde idem frater Hermannus, dum recederet, dixit quibusdam fratribus: Valete, amodo me non videbitis, quia virgo dei genitrix me ad eterna gaudia invitavit.
86. Ad idem
Fuit in partibus Alemanie deo devota mulier in quodam inclusorio, que fuit soror fratris Conradi de Wucgwangen qui postea fuit magister generalis domus Theutonice, cui dominus apparens, ostendit ei hanc stragem in quidam visione. Vidit enim fratres et eorum armigeros cum infidelibus bellare et occidi, et eorum animas in celum ab angelis deportari.
87. Item de eodem
Eandem omnino similem visionem vidit quidam rusticus triturator,vir simplex et rectus ac timens deum in terra Prussie. Dum staret ante fores domus sue, vidit manifeste in aëre fratres cum Lethowinis bellantes, et vocavit ad se familiam suam et ait: nonne videtis, quomodo domini nostri fratres pugnant cum infidelibus? modo fugiunt tam Prutheni quam Lyvonienses; modo fratres et pauci cum eis, stant in bello se viriliter defendentes, undique vallati hostibus; heu modo occiduntur, nunc video beatam virginem Mariam et sanctas virgines et angelos dei cum animabus ipsorum ascendere in celum. Inter has animas, ut uterque vidit, due fuerunt eminenciores aliis, que fuerunt anime fratris Hermanni, dicti Sarraceni, et cujusdam fratris dicti de Glisbergk, de cujus statu in edificacione castri Cristburgk superius est premissum. Concordabant eciam ambo in hoc, quod omnes anime, quarum corpora in hoc conflictu Curonie ceciderunt, salvate fuerunt preter unam. Que fuerat causa damnacionis sue, nescio, deus scit. Ex hoc colligendum est, et indubitanter credendum, quod ipse Cristus, per quem nihil in terra fit sine causa, hanc plagam preteritam et futuram apostasie in populo suo fieri permisit, ut hii interfecti mercedem promeritam reciperent in celis, superstites autem in periculis constituti magis ac magis convalescerent in fide, et confunderent non credentes, quia virtus fidei in securitate periclitatur, et in periculis est secura, et intelligas in operibus bonis idem.
88. De combustione castri lencenbergk et plurium pruthenorum
Eo tempore, quo Prutheni suspecti fuerunt de apostasia, frater Volradus advocatus Nattangie et Warmie, qui dicebatur Volradus Mirabilis, (et vere ita erat) sedit in collacione cum nobilibus dicte terre in castro Lencenbergk, et post modicum tempus quidam extinxit lumen et invasit fratrem Volradum, et utique occidisset eum, si non fuisset armatus. Reverso posthoc lumine, ostendit vestes lacerates, et quesivit a nobilibus, quid talis homicida meruisset. Responderunt omnes, quod dignus esset comburi. Alia vice idem frater Voldarus plures prioribus ad idem castrum invitavit, et dum inebriati murmurare inceperent de morte ipsius, exiit, et clauso hostio dictos nobiles et totum castrum redegit in favillam.
89. De apostasia pruthenorum secunda, que duravit xv annis
Eodem anno in vigilia beati Mathei apostoli et evangliste, Prutheni videntes fratres debilitatos in hoc bello, in fratribus, armigeris, equis, armis et aliis, que ad prelium sunt necessaria, addentes mala malis et dolorem super dolorem, apostataverunt a fide et fidelibus iterum et in errores pristinos sunt relapsi, et Sambite quendam dictum Glande, Nattangi Henricum Monte, Warmienses Glappum, Pogesani Auttume, Barthi Diwanum in capitaneos et duces sui exercitus elegerunt.
90. De multa cristiani sanguinis effusione
Hii capitanei et duces exercituum statuerunt diem certum ad hoc,
Жалоба
Напишите нам, и мы в срочном порядке примем меры.